- PERIODEUTA
- PERIODEUTAGraece Περιοδευτής, Visitator est, officium Ecclesiasticum apud Graecos, institutum in Concilio Laodicensi, pro villis, terris ac castellis, in quibus Episcopi non erant. Zonaras, Periodeutae nominantur, quod huc illucque continendis in officio fidelibus vagentur. iidem in Constantinopolitana Synodo Visitatores, a Gregorio Thessalonic. Ambulatores, a Balsamone Exarchi dicuntur: quod postremum vocabulum hodieque apud Graecos in usu est, qui Exarchos vocant, Visitatores Dioeceisum, a Patriarcha missos; non quidem ad reformandos mores, ex antiquo instituto, sed ad colligendos nummos decimarum et proventuum Patriarchalium. Dominic. Macer in Hierolex. in hac voce, ut et in voce Curiosus. Olim vero Περιοδευταὶ Graecis dicebantur,m id Medicorum circulatorum genus, quos nunc Charlattanos et Saltimbancos Galli appellant. In veteri Inscr.——— Medicus fora multa sequntus:i. e. circumforaneus Medicus et circulator, περιοδευτὴς. Vide hîc passim, Circulator, Circumforaneus, Pharmacopolae etc. At Suicero, sic Medicus quicumque olim dictus, ac inde Περιοδευταὶ in Ecclesiis, appellati, h. e. Curatores animarum, omnium infimi villarum Episcopi. Inspectores seu Visitatores, qui prius Χωρεπίσκοποι, hodieque Curati Gallis dicuntur. Vide eum Thes. Eccl. voce Περιοδευτὴς. Unde περιοδεύειν infima quoque Graecia, pro sanare vel curare, dixit, eo modô scil. quô curat Περιοδευτὴς. Epiphanius de ponder. et mens. Πἁφέντες δὲ καὶ κολλητικοῖς περιοδευθέντες ἀ κροβυςτίαν αὐτὴν αὖθις ἀποτελοῦσι, Collectitiis sive glutinatoriis medicamentis curati etc. Ita Salmas. ad Solin. passim, inprimis p. 1050. De Periodeutis vero Athletis, hîc infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.